monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 22 > 23 > 10 > 67 > sectio 3 > 12 > 441 > 34 > 29 > 42 > sectio 7 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 7, 7, 3
IUNI GALLIONIS. Fuit adulescens optimus, verecundissimus, qui patri suo cessisset, si salva pietate potuisset. Iterum nobis inter vos, patrem et filium, iudicandum est. Candidatus processit contra patrem; si silentium eius intellexissemus, et tunc nobis verecunde indicaverat. Habebas apud hostes auctoritatem: apparebat te rei publicae irasci. Legati nostri aurum ferebant, pater afferebat. Dixeras illos sero venturos; non[ve] pervenerunt sero: imperatorem nostrum convenerunt. Imperator istum accusat, nos subscribimus. Hoc fuit imperatoris nostri testamentum.